- Meum est propositum in taberna mori
ubi vina proxima morientis ori. Tunc cantabunt laetius angelorum chori: Deus sit propitius isti potatori, isti potatori.
- Poculis accenditur animi lucerna,
cor inbutum nectare volat ad superna. Mihi sapit dulcius vinum de taberna, quam quod aqua miscuit praesulis pincerna.
- Jejunant et abstinent poetarum chori,
vitant rixas publicas et tumultus fori, et, ut opus faciant, quod non possit mori, moriuntur studio subditi labori.
- Unicuique proprium dat natura donum,
ego versus faciens bibo vinum bonum et quod habent purius dolia cauponum; tale vinum generat copiam sermonum.
- Mihi nunquam spiritus poetriae datur,
nisi prius fuerit venter bene satur. Cum in arce cerebri Bacchus dominatur, in me Phoebus irruit et miranda fatur.
- Tales versus facio, quale vinum bibo,
nihil possum facere, nisi sumpto cibo. Nihil valent penitus, quae jejunus scribo, Nasonem post calicem carmine praeibo.
Achipoeta, 1163
|