Start arrow Studentenlieder arrow Gaudeamus igitur
Gaudeamus igitur PDF Drucken E-Mail
  1. |: Gaudeamus igitur,
    juvenes dum sumus. :|
    Post jucundam juventutem,
    post molestam senectutem
    |: nos habebit humus. :|

  2. |: Ubi sunt, qui ante nos
    in mundo fuere? :|
    Vadite ad superos,
    transite ad inferos
    |: hos si vis videre. :|

  3. |: Vita nostra brevis est
    brevi finietur, :|
    venit mors velociter
    rapit nos atrociter
    |: nemini parcetur. :|

  4. |: Vivat academia,
    vivant professores, :|
    vivat membrum quodlibet,
    vivant membra quaelibet,
    |: semper sint in flore! :|

  5. |: Vivant onmes virgines,
    faciles, formosae, :|
    vivant et mulieres,
    tenerae, amabiles,
    |: bonae, laboriosae! :|

  6. |: Vivat et respublica
    et qui illam regit, :|
    vivat nostra civitas,
    Maecenatum caritas,
    |: qui nos hic protegit! :|

  7. |: Pereat tristitia,
    pereant osores, :|
    pereat diabolus,
    quivis antiburschius,
    |: atque irrisores. :|

? (Studentenweise aus dem 13. Jahrhundert)
 
Advertisement

VDSt gesucht?

VDSt Bünde gibt es an 40 Hochschulorten in  Europa. Über die Karte  finden sie am schnellsten zu den VDStsueberuns_vdstkarte_teaser.gif

 


Unterstützt von Internetagentur Division IT Consulting Marburg