Gaudeamus igitur |
| Geschrieben von: ? (Studentenweise aus dem 13. Jahrhundert) |  |
|
- |: Gaudeamus igitur,
juvenes dum sumus. :| Post jucundam juventutem, post molestam senectutem |: nos habebit humus. :|
- |: Ubi sunt, qui ante nos
in mundo fuere? :| Vadite ad superos, transite ad inferos |: hos si vis videre. :|
- |: Vita nostra brevis est
brevi finietur, :| venit mors velociter rapit nos atrociter |: nemini parcetur. :|
- |: Vivat academia,
vivant professores, :| vivat membrum quodlibet, vivant membra quaelibet, |: semper sint in flore! :|
- |: Vivant onmes virgines,
faciles, formosae, :| vivant et mulieres, tenerae, amabiles, |: bonae, laboriosae! :|
- |: Vivat et respublica
et qui illam regit, :| vivat nostra civitas, Maecenatum caritas, |: qui nos hic protegit! :|
- |: Pereat tristitia,
pereant osores, :| pereat diabolus, quivis antiburschius, |: atque irrisores. :|
? (Studentenweise aus dem 13. Jahrhundert)
|